Stephanus de foresta tercio die vocatus ad sectam Simonis de camera non comparuit precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum octo solidorum et dare ad plegium et cetera
Johannes voket quarto die et peremptorie voctus ad sectam thome lownan non comparuit dictus thomas prosequens in causa et suam recitans calumpniam . videlicet . quod Idem Johannes iniuste ab eodem tenet . xxviij d' pro vno cacabo / affirmans per Inuencionem plegii quod exquo dictus Johannes fuit peremptorie vocatus et non comparuit ad suam peruenit calumpniam causa non defensa . et pecijt super hoc iudicium sibi dari . vnde curia decreuit et datum fuit pro iudicio ex ore Willelmi croket iudicatoris curie quod dictus thomas ad suam peruenit calumpniam causa non defensa et dictus Johannes remanet in amerciamento curie
Thomas Johannis, Johannes gilberti, Johannes Walteri, quilibet in amerciamento quia non faciunt ad officium suum quod tenentur
Andreas filius petri tercio die vocatus ad intrandum philippum filium Johannis ad sectam thome non comparuit nec dictum phillipum intrauit precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum a dicto andrea et dare ad plegium et citare ipsum nouiter et intrandum dictum philippum ad proximum diem legalem et cetera
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti valet iij s' et bolla brasij valet xl d'