Showing 1021 to 1025 of 30393 results

Curia legali tenta per balliuos decimotercio die mensis Septembris Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0138-04, Volume: 1, Page 138, Date: 1400-09-13

Walterus filius patricij in amerciamento curie quia non venit ad recipiendum acquietanciam thome taillour de Ross' secundum quod debuit et vt preceptum sibi fuit per balliuos

ID: ARO-1-0138-06, Volume: 1, Page 138, Date: 1400-09-13

Actio mota inter Johannem Stoyle et vxorem Willelmi blakburn submittitur ad amicabilem composicionem proborum hominum et vbi defectus reperitur presentabitur baillivisballivis . plegiis pro presentacione defectus dicto Johanne stoyle et Roberto Narne

ID: ARO-1-0138-07, Volume: 1, Page 138, Date: 1400-09-13

Gilbertus hervy, Willelmus ade, Johannes gilberti, Thomas Johannis, Johannes thome, Willelmus Roberti, posuerunt se in voluntate ballivorum quia non faciunt ad officium suum quod de iure facere tenentur

ID: ARO-1-0139-07, Volume: 1, Page 139, Date: 1400-09-13

Actio mota inter Thomam filium Willelmi et phillipum Johannis submittitur ad amicabilem composicionem proborum hominum ad hoc electorum et vbi defectus reperitur presentabitur baillivisballivis plegio pro presentacione defectus dicto thoma pro parte sua et Johanne andree plegio pro philippo

ID: ARO-1-0139-01, Volume: 1, Page 139, Date: 1400-09-13