Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti valet xl d' et bolla brasij xxxij d'
Thomas Johannis faberi in amerciamento curie quia inepte locutus fuit in presencia ballivorum Johanni yhule
Andreas filius gilberti secundo die vocatus ad intrandum Johannem hulk ad sectam thome strang non comparuit nec dictum Johannem intrauit . precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum a dicto andrea et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad intrandum dictum Johannem ad proximum diem legalem et cetera
Johannes filius bricij tercio die vocatus ad sectam Simonis de camera non comparuit precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad proximum diem legalem tanquam ad quartum diem huius processus
Adiungitur Johanni yhule ad veniendum in octauis presentis curie ad probandum quod thomas Johannis faberi iniuste ab eo tenet firmam vnius domus de dimidio anno sex septimanis minus firma dimidij anni fuit xxj d' non presentando dicto Johanni clauem dicte domus nec dictam firmam