Stephanus filius Willelmi calumpniatus de perturbacione ville cum Roberto mare posuit se in voluntate balliuorum de dicta perturbacione . vnde adiudicatur in amerciamento curie Et acquietabit se die lune proximo futuro vt ius exigit quod non fuit rebellis vel inobediens ballivis
Simon lamb deuenit plegius pro andrea Sevas de indempnitate Walteri filii patricij pro se vel pro sua impetracione aliter quam per viam iuris Eodem modo Johannes hervy deuenit plegius pro dicto Waltero de indempnitate dicti Andree
Johannes yhule in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super thomam smyth
Curia tenta per balliuos decimo octauo die mensis Augusti Anno quo supra quo die curia affirmata
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti valet xlij d' et bolla brasij valet tantum