Johannes filius bricij legittime vocatus ad prosequendum plegium quod Inuenit super laurencium de foty non comparuit dictus laurencius extendabat plegius quod quitus fuit a sua calumpnia et dictus Johannes adiudicatur in amerciamento curie
Willelmus Kyntor et bricius Dunccani calumpniauerunt Johannem fynk quod emerunt ab ipso quatuor barellas farine . de quibus non deliberauit eis nisi duas et sic alie due iniuste ab eis tenentur
Curia tenta per balliuos vicesimo septimo die mensis augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata
Andreas filius gilberti . primo die vocatus ad intrandum Johannem hulk ad sectam thome strang non comparuit nec dictum Johannem intrauit precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum a dicto Andrea et citare ipsum ad intrandum dictum Johannem ad proximam diem legalem tanquam ad secundum diem huius processus
Andreas filius petri primo die vocatus ad intrandum Walterum filium Ricardi ad sectam Alexandri banerman non comparuit nec dictum Walterum intrauit . precipitur seriandis capere districtionem viij s' a dicto andrea et citare ipsum ad intrandum dictum Walterum crastina die ad sectam dicti Alexandri et cetera