Showing 946 to 950 of 30393 results

Curia tenta per balliuos sexto die mensis Augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0131-03, Volume: 1, Page 131, Date: 1400-08-06

Johannes Wormot calumpniauit Johannem petyndrech quod iniuste ab eo tenet duodecim petras casei et tres vlnas canubij precij xiij s' vj d' dictus Johannes petyndrech concessit quod fuit plegius sed negauit debitum . adiungitur Johanni Wormot ad veniendum crastina die cum legittima probacione ad probandum dictam calumpniam esse veram

ID: ARO-1-0131-04, Volume: 1, Page 131, Date: 1400-08-06

probauit Ricardus de lownan calumpniauit henricum scharpe quod Mutuatus fuit vnum arcum ab ipso quem arcum iniuste tenet vt asseruit ab eodem dictus henricus negauit omnem iniustam tencionem . adiungitur ergo dicto Ricardo probandum crastina die legittime dictam calumpniam fore veram plegium pro dicto henrico ad recipiendum dictam probacionem Johanne spens

ID: ARO-1-0131-10, Volume: 1, Page 131, Date: 1400-08-11

Willelmus de camera pater quarto die vocatus et peremptorie ad intrandum Nicolaum filium Johannis andree cum vno sore equo ad sectam Johannis hervy non comparuit dictus Johannes prosequens in causa et suam recitans calumpniam videlicet quod dictus nicolaus ab eo iniuste tenet dictum sore equum precij duodecim solidorum affirmans per plegium quod exquo dictus Willelmus fuit peremptorie vocatus ad comparendum dictum Nicolaum cum dicto sore equo et non comparuit ad suam peruenit calumpniam causa non defensa et pecijt super hoc iudicium sibi dari . quod iudicium fuit dilatum ad proximum diem lune propter debilitatem curie

ID: ARO-1-0131-02, Volume: 1, Page 131, Date: 1400-08-05

Curia tenta per balliuos septimo die mensis Augusti Anno quo supra Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0131-05, Volume: 1, Page 131, Date: 1400-08-07