Eodem die thomas ysac accedens ad barram calumpniauit Johannem Wormot quod venit sibi plegius pro octo marcis sibi soluendis pro vino quod vendidit Johanni brechyn Johannes Wormot negando dictam calumpniam asseruit se satisfecisse dictam summam . adiungitur dicto thome ad veniendum in octabis presentis curie cum probacione legittima ad probandum dictam calumpniam fore veram ista causa posita est ad determinacionem communis consilij vel quatuor vicinorum
Magister Willelmus de camera recitauit ad barram formam et effectum processus sui precedentis prosequendo dictum processum hodie tanquam tercio die eiusdem
Curia tenta per ballivos vicesimo sexto die mensis predicti Anno quo supra Quo die curia affirmata
Eodem die Johannes voket secundo die vocatus ad sectam thome lownan non comparuit precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum et dare ad plegium et citare ipsum nouiter ad proximum diem legalem tanquam ad tercium diem huius processus
patricius Rede in amerciamento quia non acquietauit se de dicta perturbacione vt sibi iniunctum fuit