Mauld benche posuit se in voluntate balliuorum . quia pinsuit laganas in preiudicium communitatis ville
Mariota Wrycht posuit se in voluntate balliuorum . quia ceruisia sua non est sufficiens de precio
Vxor Walteri Rede calumpniata quod destruit forum emendo farinam et brasium in preiudicium communitatis / no eciam quod pistrix est laganarum . negauit ambo puncta . adiungitur sibi ad suam acquietanciam in octauis presentis curie de causis antedictis
Curia tenta per balliuos trecesimo die mensis Januarii Anno quo supra Quo die curia affirmata
Johannes Walteri carnifex vocatus ad probandum contra laurencium campsy non comparuit vt adiungebatur ei in curia precedente dictus laurencius extendebat plegium quod quitus fuit a sua calumpnia . et dictus Johannes est in amerciamento curie