Showing 36 to 40 of 30393 results

Dominus Johannes de Tulach et andreas Malvile prelocutores Willelmi de buchania Inuenerunt plegium super Robertum baxter quod dictus Robertus ab a dicto Willelmo detinebat vnum cartagium bonis . qui Robertus petens auisari cum Johanne crab prelocutore suo et rediens peciit diem ad warantum suum eo quod de tali causa possit inposterum calumpniari de vita et membris . Consequenter dictus andreas nomine dicti Willelmi plegium extendebat quod dictus Robertus non debet . vlteriorem diem habere ad Warantum . quia plegium per ipsum Inuentum est de Wrang and vnlaw . quod plegium de sui natura immediate debet terminari vt asseruit / Et Johannes Crab prelocutor dicti Roberti . illud ultimum plegium per dictum Andream porrectum recontrariauit ostendendo racionem suam antedictam . quare assignatur eis dies lune proximo futuro per ballivos ex consensu vtrarumque parcium propter debilitatem curie que tunc nimis debilis fuit ad dandum wardam

ID: ARO-1-0004-09, Volume: 1, Page 4, Date: 1398-10-23

thomas strang in defectu Causa mota inter Adam thome et Johannem lany ex vna parte et Thomam strang ex alia . ex rigore iuris ponitur ad visum et ordinacionem proborum hominum ex ipsorum amborum consensu . et dicti Adam et thomas Inu deuenerunt plegii pro seipsis quod amplius dicta causa non veniret ad noticiam legis in ipsorum defectu presentando defectum ballivis

ID: ARO-1-0004-03, Volume: 1, Page 4, Date: 1398-10-21

Thomas strang posuit se in voluntate ballivorum quia male dixit thome strang Johanni lany et aliter quod quam exiget ordo iuris

ID: ARO-1-0004-04, Volume: 1, Page 4, Date: 1398-10-21

Adiungitur Ade filio Thome ad suam quitanciam ad octabas presentis curie dispersionauit thomam strang

ID: ARO-1-0004-06, Volume: 1, Page 4, Date: 1398-10-21

Curia tenta per balliuos xxiij die mensis octobris Anno quo supra . Quo die curia affirmata

ID: ARO-1-0004-08, Volume: 1, Page 4, Date: 1398-10-23