Showing 56 to 60 of 30393 results

Johannes crab prelocutor Willelmi boyl baxtar presentauerunt se ad recipiendum probacionem dicti Johannis bonde quo deficiente in probacione sua predicta dictus Johannes Crab ex parte dicti Willelmi extendebat plegium quod venit ad suam calumpniam

ID: ARO-1-0006-02, Volume: 1, Page 6, Date: 1398-10-28

Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum fuit quod bolla brasii valet xl d' et bolla frumenti valet iiij s'

ID: ARO-1-0006-06, Volume: 1, Page 6, Date: 1398-10-28

Johannes Man primo die vocatus ad sectam patricij Crane non comparuit unde precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum et citare ipsum ad crastinum diem

ID: ARO-1-0006-07, Volume: 1, Page 6, Date: 1398-10-28

Willelmus Dicson' secundo die vocatus ad sectam Johannis bricij non comparuit vnde precipitur seriandis capere districtionem octo solidorum et citare ipsum nouiter ad tercium diem

ID: ARO-1-0006-03, Volume: 1, Page 6, Date: 1398-10-28

Alexander de Mernys in amerciamento quia non venit cum sua probacione contra Willelmum Dicson' secundum quod ei Iniunctum fuit

ID: ARO-1-0006-04, Volume: 1, Page 6, Date: 1398-10-28