Curia tenta per balliuos octauo die mensis octobris Anno quo supra. Quo die curia affirmata
Curia tenta per balliuos secundo die mensis octobris Anno et cetera nonogesimo octauo . Quo die curia affirmata et cetera
acquietauit Adiungitur Johanni Crab famulo andree petri ad suam acquietanciam in die lune infra octabas huius curie quod non perturbauit Johannem Man . Eciam adiungitur eidem Johanni ad suam acquietanciam eodem die fiendam quia non obediuit clienti suum officium excercenti.
Thomas Spryng et Johannes scherar deuenerunt plegii quilibet videlicet sub pena quinque marcarum pro mauricio suerdsleper quod amplius non perturbabit officiarios ville nec vicinis suis dampnum faciet aliter quam exiget ordo Juris
conuictus Eodem die aldirmannus calumpniauit Andream filium gilberti de fractione statuti per commune consilium de empcione lane Et Idem andreas pecijt auisari vsque ad diem veneris in octabis huius curie quo die fuit convictus per vnam inquisicionem vicinorum suorum