prior fratrum carmelitarum Eodem die accedens ad barram frater Johannes ratree prior domus fratrum carmelitarum huius burgi peciit tres processus per eum ductos perlegi / quibus perlectis et hora diei legittima expectata et ceteris peractis que ordo Juris exigit et requirit decretum fuit per curiam et datum pro Judicio per os Willelmi modane Judicatoris curie / quod dictus prior procuratorio nomine domus et conuentus predicti recuperavit possessionem et proprietatem cuiusdam terre vaste Jacentis in vico inferiori ecclesie beati nicholai ex boriali parte eiusdem vici inter terram Johannis malisson ex occidentali parte / et terram alexandri alanson ex parte orientali in defectu solucionis cuiusdam annuj redditus sex solidorum et octo denariorum de dicta terra eisdem domuj et conuentui debit' et a longo tempore non solut'
dominus W cruksch. Perlectis tribus processibus ductis per dominum Willelmum crukschank capellanum et procuratorem altaris beati Duthaci in ecclesia parrochiali beati nicholai huius burgi / Decretum fuit per curiam et datum pro Judicio per os Willelmi modan Judicatorum curie / quod dictus dominus Willelmus procuratorio nomine eiusdem altaris / adeptus est possessionem et proprietatem vnius terre vaste Jacentis in vico nauium inter terram Johannis more ex orientali parte et terram magnj Wormot ex occidentali parte / ob defectum solucionis cuiusdam annuj redditus duodecim solidorum et sex denariorum eidem altari de dicta terra debit' annuatim et a longo tempore non solut'
Andreas branche protestatus fuit quod prosecucio processuum per dominum Dauid vaus super predicta terra in li grene non cedat sibi in preiudicio quo ad feodum suum et hereditatem eiusdem cum ipse paratus sit eidem domino Dauid facere quicquid de Jure aut racione tenetur
in ly grene inter terram eiusdem domini Dauid ex boreali parte / et terram quondam patricij coupar ex parte australi / ad quam accedens nichil reperit distringibile preter terram et lapides quos presentauit in curia tanquam tercia die huius processus / testibus gilberto garuiach Johanne thomason et philippo de Dunbrek seriendo
prior carmelitarum Item modo et forma predictis perlectis tribus processibus dictis per eundem priorem fratrum carmelitarum datum fuit pro Judicio per os dicti Judicatoris quod dictus frater Johannes prior adeptus est possessionem et proprietatem cuiusdam terre vaste Jacentis in li grene ex parte boriali vici eiusdem citra pontem inter terram Johannis hil ex occidentali parte et terram thome quhite ex orientali parte ob defectum solucionis vnius annuj redditus viginti denariorum dictis priori et fratribus domus predicte de dicta terra debit' annuatim et a longo tempore non solut' teste curia et cetera