Willelmus androson filius et heres quondam Jacobi androson receptus fuit in liberum burgensem et fratrem gilde causa paterne libertatis pro v s' datis preposito in alba bursa prestito solito Juramento
Johannes peet textor gracia prepositi et quorundam consilij receptus fuit in liberum burgensem tantum prestito solito Juramento pro xx s' quos dederunt georgio schaw nuncio regio existen' in negociis regiis / de quibus xx s' soluit x in manibus . Et residuos x s' soluet ad festum Sancti petri aduincula et cetera
Thomas gray scissor receptus fuit in liberum burgensem et fratrem gilde ad instanciam gilberti morison pro xl s' eidem debitis per communitatem ex parte Dominj de Drum prestito solito Juramento
Alexander leil gracia prepositi et consilij factus fuit liber burgensis et frater gilde libere absque solucione pecunie quj solitum prestitit Juramentum
Alexander bevirla textor et patricius Wyisman recepti fuerunt in liberos burgenses et Idem patricius in fratrem gilde pro eo quod disponsarunt filias burgensium huius burgi gracia prepositi et quorundam consilij quorum quilibet prestitit solitum Juramentum