Showing 17571 to 17575 of 30393 results

Quo die alisia lawsone' manu cepit et obligatur coram preposito et ballivis quod tres vlnj pannj veredj coloris clamavit per andream rettre ad probandum quod est proprius pannus et ex sua propria lana confectus Ad propriam curiam legalem post pascha

ID: ARO-6-0685-04, Volume: 6, Page 685, Date: 1481-04-15

Eodem die Alexander reid Introduxit et presentauit Willelmum mathej filium secundam quondam Johannis mathej et peciit inquisionem fierj et si dictus Willelmus fuit abilis et legittime etatis ad intromittendum cum bonis suis propriis que sunt in custodia ipsis Alexandri et matris dicte dicti villelmj vnde super hoc prepositus et balliui mature auisatj partibus remotis et domum intratis delebrarunt et decreuerunt quod dictam causa respectuatur vsque ad Curiam legalem posta pascha et Illo die habebit inquisionem si fuerit legittime etatis aut non ad intromittendum cum vocis suis propriis et Illo die ordinarunt

ID: ARO-6-0685-05, Volume: 6, Page 685, Date: 1481-04-15

Curia legalis Capitalis tenta in pretorio burgi de Aberdene vltimo die mensis aprilis Anno et cetera lxxxjmo Quo die sectis vocatis et curia confirmata absentes patent et cetera Eodem die

ID: ARO-6-0685-07, Volume: 6, Page 685, Date: 1481-04-30

Eodem die accedens ad barram henricus mortimar protestabatur pro quodam annuo redditu decimo solidorum de quondam terra Jacente in le grein inter terram Alexandri murnagh ex parte australj et terram hered' Jhoannis vobstar ex parte borialj et terram andree mare ex occidentali parte et communionem viam regiam uersus orientem Ad quam terram accedens nichil reperit distringibile preter terram et lapides quos presentavit preposito et ballivis tanquam secundo die eius processus Coram Inquisicionis testibus Johanne echtsy Willelmo sprwnt et Dauid Duncani seriando

ID: ARO-6-0685-08, Volume: 6, Page 685, Date: 1481-04-30

Eodem die Alexander roland vocatus Ad sectat'sectam thome gledstan 2o die huius processus non comparuit quare precipitur Duncano straloch seriando Ad capiendum districtum et cetera

ID: ARO-6-0685-06, Volume: 6, Page 685, Date: 1481-04-15