Curia balliuorum burgi de Abirdene tenta in pretorio eiusdem xiij die aprilis anno quosupra per balliuos eiusdem
Eodem die Robertus senyhour' et Dauid gychtan' quilibet Ipsorum in amerciamento curie pro perturbio
Item eodem die Robertus senyhour' inuenit Symonem crafurde plegium legalem quod Willelmus portar erit indempnis pro eo aliter quam Jura volunt
Eodem die decretum fuit per assisam per os Dauid mathei prelocutoris quod dictus Robertus senyour' soluet Dauid gichtan xxiiij s' pro barella bituminis infra terminum Juris dicto tamen Dauid soluen' naulum dicte barelle quod extendit ad quinque s'
Eodem die Robertus senyhour' inuenit Willelmum tulydef pro eo plegium legalem ad faciendum Alexandro honysson' quod de Jure facere tenetur