quo die sectis vocatis et curia affirmata / quedam margreta cuming conuicta per assisam amerciatur pro iniusta perturbacione nutricis quondam Andree scherar' et emendabit ad visum proborum virorum
In Curia tenta in pretorio burgi de abirdene per ballivos eiusdem xxixno die Januarij anno quo supra / Johannes stewart adiudicatus fuit in amerciamento curie pro iniusta regracione plegij inuenti per Walterum aghneif prout wardatum fuit per curiam / que ordinavit quod idem Johannes respondebit dicto Waltero in continen' de perturbio
Item Johannes stewart dedit Jacobum craik plegium legalem pro eo quod Walterus auchnefe et Dauid prat erunt indempnes aliter quam per viam Juris
Eodem die Walterus achneif inuenit Dauid prat plegium legalem pro eo quod Johannes stewart erit indempnis aliter quam per viam Juris Et eodemmodo idem Walterus deuenit plegius pro dicto Dauid de indempnitate prefati Johannis stewart vt supra
Eodem die Willelmus modan conuictus per assisam adiudicatur in amerciamento / quia iniuste perturbauit Jacobum craik in capcione certe farine empte per eundem Jacobum / et tenetur emendare eidem ad visum proborum virorum