In curia ballivorum tenta in pretorio quarto die februarij anno Domini supradicto /
Johannes skynnar' fatebatur se debitorem xliiij solidorum pro quibus traxit Dauid spens in plegiagium Jacobo Kennarty / et dixit quod releuabit et indempnem seruabit eundem Dauid de plegiagio antedicto / vnde ballivi prescriptibant dicto Dauid facen' se plegium penes prefatum Jacobum ad satisfaciendum sibi infra terminum Juris / et dicto Johanni ad releuandum ipsum Dauid de dicto plegiagio similiter infra terminum Juris
Johne of Irwin skynnar' is adiugit in amerciament of the court for strublans of the ton' and the officiaris defamand thaim sayand that he couth get na Justice of his complaint made to thaim / of the quhilk he wes conuict be ane sworn' assise of worthy burgez et cetera
quo die marioria ettale posuit se in voluntate ballivorum pro iniusta perturbacione Jonete Wenton / super qua et cetera conuicta fuit per assisam vnde adiudicatur in amerciamento et cetera
Robertus de abirdour in amerciamento pro regrariacione plegij porrecti per Johannem chepman asseren' quod quidam testes producti per dictum Robertum in causa mota inter eum et ipsum Robertum remoueri debent tanquam suspecti a testimonio in huiusmodi causa pro eo quod non Juridice adducti fuerant ad huiusmodi testimonium perhibendum veluti wardat' fuit per curiam