Eodem die comparens in curia Dauid mathoson' produxit et perlegi fecit quoddam actum / et scripturam manualem Willelmi paterson filij et heredis quondam Dauid paterson burgensis huius burgi / quibus constitutus est curatus eiusdem Willelmi / et eisdem perlectis solempniter protestatus fuit / quod quicquid eundem Willelmum facere contigerit penes alienacionem vendicionem aut impigneracionem terrarum aut aliarum rerum seu alias quovismodo vltra ipsius Dauidis voluntatem et consensu dummodo esse deberet in cura et gubernacione sua curatorie sibi Dauid aut eidem Willelmo seu heredibus suis vel aliis quorum interest nullatenus preiudicaret temporibus pro futurum et si promissa in aliquo per eundem facta sunt aut fuerint ut premittitur ex nunc prout extunc et equa expresse reuocat et annullat testibus thoma de camera alexander rede Johanne stevynson tribus ballivorum Robert blindsel Dauid howison Willelmo Kintor alexandro trail gilberto leche Waltero pyot Willelmo moyses thoma chepman et Willelmo androson cum diuersis aliis
quo die comparens in curia mariota lichtoune constituit et ordinavit Willelmum blindsel iuniorem et Wilelmum blindsel seniorem coniunctim et diuisim suos procuratores Ad prosequendum legittime actionem suam aduersus Relictam quondam Roberti burnet pro Recuperacione et acquisicione vnius agnus dei cum j chenye de auro et vno annulo auro fracto eedem relicte inuadiat' Ipsa mariota promittens de Rato et cetera
Vxores alanj smyth / Antonij scissoris / Dauidis talyour et thome gillespy necnon Adam de craufurd ex parte vxoris sue et Relicta Johannis Duncanj per concessiones proprias amerciatur pro infrictione communis ordinacionis in propinacione seruisie xij denariorum
The samyn dai William androson' and Dauid gethan burgez of abirdene witnes' producit be androu brekauch / the gret aith sworn and examinit deponis that thai war present herd and saw and for witnes tane / quhen the said androw brekach deliuerit til quhilum Dauid bog in handwarp alsmekil siluer as suld by demi barrel saip til him / the quhilk thai say Dauy bog grantit to thaim / and that be the Rehers of the said androw made to thaim in thetym it extendit til ix s' g' Als' thai declare that androw brecach for thocht thareftir that he departit with his siluer / and askit it agane fra the said Dauy bog the quhilk wald nocht gif it / And that than he said til Dauy bog / gif he warit nocht his siluer as he bad / the said Dauy suld gif til him as it com til vij noblis' for the li' g'
Item eodem die coram balliuis in Judicio personaliter constitutus Johannes hunde opidanus ville brugensis in flandria constituit Johannem stevinson Johannem chepman in vico castri thomam chepman et henricum van Wercon flemyngum coniunctim et diuisim suos procuratores ad petendum prosequendum et recuperandum certas pecuniarum summas et bona sibi debito per nonnullas personas in quibus ei tenentur asterite per suas obligaciones aut alias et pro premissis ac omnibus causis ipsum tangens agend' et defend' prout Jura volunt / promisit eciam dictus constituens se Ratum et gratum habere et cetera