Quo die Robertus talyour conuictus per assisam adiudicatus fuit in duobus amerciamentis in vno videlicet pro iniusta perturbacione Willelmi Wenton et in alio pro perturbio Johannis ramsay Et idem Johannes in amerciamento quia iniuste perturbauit dictum robertum et emendabit alter alteri ad visum proborum virorum vnde ordinatum fuit per assisam / quod de cetero si contigerit ipsorum aliquem talem perturbacionem seu brigam contra alterum facere per quam conuictus fuerit / soluet xl s' ad voluntatem balliuorum
Die ixa mensis et annj predictorum In curia balliuorum subscripte brasiatrices amerciatur pro fractione communis ordinacionis in propinacione lagene ceruisie pro xij d' per concessiones proprias videlicet Adam crafurd ex parte vxoris sue / vxor Roberti Kintor Relicta thome culan vxor alexandri alanson / vxor Willelmi Douglas vxor thome gillespy Agneta baxtar Relicta Johannis Duncanj vxor Andree branch Nicholaus baxtar pro vxore / Sponsa thome gardner W moyses nomine sue sponse vxor Johanne sincler' vxor andree goldsmyth ada cadiou
Quo die sectis vocatis et curia affirmata absentes patent inferius quorum quilibet adiudicatur in amerciamento propter absenciam videlicet Willelmus de Kairnequhin Alexander scot in mar' Alanus de clat Alexander scherar' in balvany Willelmus andree in Kairnquhochil Johannes de panton' de petmethen Johannes morison in Dunbanan Johannes meldrum Alexander sanchar iunior Andreas gilquhom Johannes roberti in strabolgy Walterus curtiar in terra Willelmus scherar in strabolgy Johannes Dauyson in colly Jacobus leche Robertus Duncanson Johannes Donaldson Walterus alanson alexander Watson andreas brekach
et tantum valuit tempore pacis Et dicta perticata terre valet nunc per annum ij s' solut' annuo redditu inde debito et tantum tempore pacis Et tenetur in capite de domino Rege per seruicium burgale Et quod dicta terra nunc est in manibus cristiane bercla Relicte quondam dicti Johannis racione coniuncte infeodacionis pro tempore vite sue Et quod dicta perticata terre nunc existit in manibus Regis legittime per se ipse a tempore obiti dicti quondam Johannis per spacium vnius mensis uel eocirca in defectu veri heredis et cetera
Eodem die Robertus blindsel accedens ad barram protestatus fuit pro vno annuo redditu duorum solidorum sibi annuatim et hereditarie debito et a longo tempore non soluto de quadam terra cum pertinencijs iacente in li grene huius burgi inter terram henrici poilson ex boriali parte ex vna et terram Andree balluny ex parte ex parte australi partibus ex altera Ad quam accedens nichil reperit distringibile preter terram et lapides quos presentavit in curia tanquam primo die processus testibus Roberto senyour Johanne portar et philippo Dunbrek seriando .