Jacobus dei gracia Rex Scotorum vniuersis et singulis ligiis et subditis nostris ad quorum noticias presentes littere peruenerint salutem . Quia intellexius quod burgenses et mercatores burgi nostri de Abirdene qua magna dampna et incommoda hactenus perpessi sunt ob exportacionem lane pellium et corriorum extra vicecomitatum nostrum de Abirdene In contrarium priuelegiorum et libertatis dictorum burgensium in fraudem nostre magne custume dicti burgi Nos igitur acceden' et perpenden' infrictionem dicte libertatis et huiusmodi dampna nostra et dictorum nostrorum burgensium Commisimus et presencium tenore commitimus preposito ballivis et burgensibus dicti burgi nostri quj pro tempore fuerint eorumque deputatis liberam facultatem et plenariam potestatem eschaetandum et ad vsum nostrum appropriandum et capiendum huiusmodi bona lanas pelles coria sic extra dictum vicecomitatum et libertatem dicti burgi abducta seu imposterum forsitan abducenda absque solucione nostre custume De quibusquid bonis eschaetatis concessimus et presencium tenore concedimus dictis burgensibus burgi nostri de Abirdene dimidietatem eschaete eorundem pro eorum laboribus supertibus et expensis faciendis circa eorum eschaetacionem Aliam vero dimidietatem dicte eschaete ad nos importare et de eisdem bonis annuatim in nostro scaccario compotarum reddere tenebuntur prepositus et ballivi burgi supradicti Quo circa vniuersis et singulis ligiis et subditis nostris quorum interest vel interesse poterit stricte percipiendo mandamus quietus dictis preposito ballivis et burgensibus dicti burgi eorumque ministris et seruitoribus in omnibus et singulis eschaetacionem dictorum bonorum concernentibus et de portacionem eorundem ad vsus nostros vt premittitur prompte respondeant pareant et intendant et quod in contrarium presencium nullatenus deuenire presumant temporibus pro futuris sub omni pena que competere poterit in hac parte / presentibus pro nostra voluntate duraturum Datum sub magno Sigillo nostro apud Edinburgh nono die mensis octobris Anno Domini millesimo quadrigentesimo quinquagesimo octauo Et Regni nostri vicesimo secundo
Inquisicionis nomina Dauid colison Dauid symson gilbertus vaus alexander howison Johannes Wormot Willelmus blindsel iunior Johannes Waus Dauid menyes Adam de crafurd gilbertus morison Willelmus malisson Alexander scrogis Alexander hay Willelmus blindsel senior macolmus mowet et Johannes stewart Qui Jurati dicunt quod quondam Johannes stokar patruus Alexander stokar latoris presencium obiit vltimo vestitus et cetera de quadam terra cum pertinenciis Jacente in vico superiori ecclesie burgi de abirdene ex boreali parte vici eiusdem inter terram Johannis de catnes ex parte orientali ex vna et terram quondam Ade litstar ex parte occidentali partibus ex altera Et de vna particata sive li Rig terre iacentis ex parte boreali de le crabstane inter croftum Johannis Kintor ex parte occidentali et croftum quondam Richardi Kintor ex parte orientali Et quod dictus Alexander est legittimus et propinquior heres et cetera et legittime etatis Et quod dicta terra cum pertinencijs / videlicet nunc per annuum xx s' et tantum valuit tempore pacis Et dicta perticata terre valet nunc per annum ij s' solut' annuo redditu inde debito et tantum tempore pacis Et tenetur in capite de domino Rege per seruicium burgale Et quod dicta terra nunc est in manibus cristiane bercla Relicte quondam dicti Johannis racione coniuncte infeodacionis pro tempore vite sue Et quod dicta perticata terre nunc existit in manibus Regis legittime per se ipse a tempore obiti dicti quondam Johannis per spacium vnius mensis uel eocirca in defectu veri heredis et cetera
Curia Capitalis burgi de Abirdene tenta ibidem per balliuos eiusdem xjo die mensis Januarij anno quo supra
the aldirman at the ordinance of the consale has chargit the saidis broustaris and al the lave that nane of thaim in tyme cuming sel xij d' ail vndir the pain of viij s' vnforgevin for the first and second tyme thai be conuict and of rasing of the vnlawis of before And at the thrid tym thare caldron' or lede salbe brocht to the merket cors and the bothum strekin oute and the forfautaris tobe excludit fra the craft for a yer'
Curia ballivorum burgi de Abirdene tenta per eosdem in pretorio eiusdem viijo die Januarij anno Domini mo iiijco lxxviijuo