with ane assent and consent grantit and promittit til Alexander of forbes the Aldirman gude son' that he sal haf the next vacande of wattir' or lande pertening to this burgh of Abirdene that may vake of Reson' et cetera
quo die Jacobus de Kyntor' tercio die sepe vocatus ad sectam Alexandri mowat de loscragy aut eius procuratoris pro iij barrellis salmonum non comparuit et cetera licet per Duncanum straloch seriandum fuerat sepe vocatus ut supra
Crastina die in curia balliuorum tenta in pretorio Elizabeth sanquhare adiudicatur in amerciamento pro iniusta perturbacione et lesione Mariote manen' iuxta eandum et tenetur emendare parti lese ut Jura volunt vnde ordinatum fuit quod in parte emende dabit eadem elisabeth prefate mariote duos s' pro quibus soluendos Johannes colison deuenit plegius Et si futuris temporibus inueniatur quod taliter delinquat exuletur ab hac villa et punietur eciam in bonis suis / et Idem Judicium erit de prefata mariota equo
Eodem die Andreas scherar electus fuit ad officium prepositure Et thomas de camera Alexander rede alexander chavmyr filius et Johannes stevynsoune electi fuerunt in officio balliuorum Ac Johannes Waus alexander chavmer philippus de Dunbrek Dauid Duncani et Duncanus stralogh electi et continuati fuerunt in seriendos huius burgi pro anno futuro quorum quilibet prestitit solitum Juramentum
Curia Capitalis burgi de Abirdene tenta in pretorio eiusdem per prepositum et balliuos dicti burgi subsequen' quinto die mensis octobris videlicet die Juridico proximo post festum beati michaelis archangeli Anno Domini mc iiijcmo lxxviijuo quo die sectam vocata et curia affirmata absentes patent in Rotulo sectarum