Item eodem die wardatum fuit per curiam et datum pro iudicio per os Willelmi serra Judicatoris dicte curie quod plegium extensum per Johannem symson aduersus henricum poilson asserendo quod deuenit ad causam et clameum suum de duobus pilijs lane agnine et ijbus vlnis cum quartario panni lati linei fuit validum pro eo quod dictus henricus manucepit probare cum sufficienti probacione in presenti curia de re finita per arbitros vt patet in vltima curia legali precedenti et defecit in sua probacione / Et quia prefatus henricus dictum plegium in ipsius presencia porrectum non recontrariavit / dictus Johannes extendit aliud plegium quod primarium plegium in omnibus erat valoris defectu regracionis et cetera wardatum fuit per curiam / et dictus henricus condempnatus in predictis rebus vna cum amerciamento curie in defectu dicte probacionis
Elena quhite et Agnes sponsa Willelmi cowpar convicte sunt per assisam videlicet ipsarum quelibet in amerciamento pro iniusta perturbacione adinuicem et emendabunt sibi inuicem et cetera
Johannis Vaus vnius sergeandorum quod quitus fuit a calumpnia dicti magni quousque nouiter fuerit citatus et premunitus
Item eodem die Agnes baxtar convictus fuit per assisam de amerciamento curie pro iniusta perturbacione loky law et emendabit eidem ad visum proborum
The same day the said henry mortimar is oblist be the faith of his body his ayris executoris assignais for to freith the forsaid James clerk his ayris executouris and assignais of the forsaid xxxv s' and the Ryng and toreleve him tharof of all clamys of ony party and tokepe thame scathles tharof as law wil