Showing 15171 to 15175 of 30393 results

Johannes Wormot Eodem die Johannes Wormot comparens coram ballivis asseruit quod premunitus erat per alexandrum blindsel vnum ballivorum ad respondendum magno Wormot hodie tanquam peremptorie super certis debitis secundum tenorem litterarum Regis per eundem magnum dicto ballivo presentato offerendo ipsum in presencia dicti magnj ad respondendum et Juri subeundum secundum tenorem earundem litterarum Regiarum / et quia dictus magnus recusauit prosecucionem eiusdem iohannis vt prescribitur in presenti curia / dictus Johannes extendit plegium in manu Johannis Vaus vnius sergeandorum quod quitus fuit a calumpnia dicti magni quousque nouiter fuerit citatus et premunitus

ID: ARO-6-0287-08, Volume: 6, Page 287, Date: 1474-02-14

Curia balliuorum tenta xiiijo die mensis et anni predictorum

ID: ARO-6-0287-06, Volume: 6, Page 287, Date: 1474-02-14

Curia ballivorum tenta xvto die februarij anno Domini et cetera lxxiijo

ID: ARO-6-0288-03, Volume: 6, Page 288, Date: 1474-02-15

cera quo die Jacobus futhes textor in amerciamento pro perturbacione iniusta mariote commorantis domo cum dicto Jacobo de qua perturbacione posuit se in voluntate ballivorum et emendabit eedem et iniungitur eidem pro emenda ad dandum dimediam libram cere ad missam sancti sanguinis et ij s' dicte muliere

ID: ARO-6-0288-04, Volume: 6, Page 288, Date: 1474-02-15

Johannes Wormot inuenit plegium legalem cristinum litstar quod magnus Wormot erit indempnis de eodem aliter quam per viam Juris Et Alexander rede deuenit similiter plegius pro dicto magno de indempnitate ipsius Johannis Wormot

ID: ARO-6-0288-02, Volume: 6, Page 288, Date: 1474-02-14