Showing 13776 to 13780 of 30393 results

Kyntor Decimo nono die mensis maij anno Domini quo supra deliberatum fuit per bonam assisam Juratam quod gilbertus de Kintor dabit fidele computum Johanni de catnes de vna barella cum dimidia barelle salmonum mensure hamburgensis et plenariam solucionem de eisdem cum quibus dictus gilbertus se intromisit in partibus transmarinis non nuper transactis

ID: ARO-6-0085-06, Volume: 6, Page 85, Date: 1469-05-19

seton' Item assisa deliberauit quod si Willelmus de seton' possit legittime probare infra quindenam coram balliuis videlicet in die lune proximum post festum sancte trinitatis quod relicta thome quelp non assedaret Piscariam dimidie rethis de le Raike sibi assedati per ipsum Willelmum sine licencia dicti Willlemi alicui et si hoc probauerit ad diem prefixum legittime tunc dicta dimidia rethis aunctet illam et reddet dicte relicte summam ab ea receptam et si non probauerit vt supra dicta relicta gaudebit dicta dimidia rethis pro terminis suis soluendo dicto Willelmo summa restan' sibi eadem promisse quanta sit /

ID: ARO-6-0085-05, Volume: 6, Page 85, Date: 1469-05-15

Daynsik Eodem die petir' mercator de Dansik calumpniauit marinarios vnius nauis de Dansyk pro iniusta detencione bonorum suorum in dicta naue coram communi consilio huius burgi et deliberatum fuit per eosdem quod dictus petrus purgabit se suo Juramento quod non promisit aliquod dictis marinariis de bonis suis nisi propter mecum et amissione vite sue et bonorum suorum quoniam raptores venerant super se in mare / quod Juramentum petrus prestitit coram preposito balliuis et dictis consulibus

ID: ARO-6-0085-07, Volume: 6, Page 85, Date: 1469-05-19

Subscripte persone sunt electe finiendum omnes actiones mote inter robertum Wormot et Dauid colyson' thomam prat et andream baxtar cum suis complicibus de le lot frumenti Johannes de scrogis patricius badenach alexander meignes godardus Wyniers' et Johannes de Knollis /

ID: ARO-6-0086-03, Volume: 6, Page 86, Date: 1469-05-27

Curia legalis burgi de Abirdene tenta per balliuos in pretorio eiusdem xxvijo die mensis maij anno Domini et cetera lxixo

ID: ARO-6-0086-01, Volume: 6, Page 86, Date: 1469-05-27