Thomas de fife posuit se in voluntate et conuictus fuit ut supra xxx ij s' iiij d' Et quia pauper consilium respectuauit de amerciamento / et Johannes matheuson deuenit plegio quod prefatus thomas amodo non forisstallabit
Item Consilium concessit et co ordinauit quod daretur Alexandro Douglas deputato vicecomitis pro laboribus suis penes libertatem burgi et conseruacionem nundinarum iij lib' vj s' viij d' Et amodo ipse contentabitur secundum quod laborabit
Willelmus grai posuit se in voluntate de forisstallacione pellium et correorum et conuictus fuit de communi regratacione denariatorum et taxatus per consilium ad xxxiij s' iiij d' plegio Johanne Kymedi
soluit clerico Andreas galty posuit se in voluntate et conuictus fuit ut supra xxxiij s' iiij d' plegio gilberto Kintor
Curia Gilde tenta per Ricardum Kintor prepositum xxij die mensis februarij Anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo Nono .