Alanus Jacobi et Michael de camera calumpniati de factione sterculiniorum acquietauerunt se iuridice . quolibet . videlicet se decimo tercio
Thomas amfrason' deuenit plegius ad intrandum Edam fechtar' coram ballivis Camerario coram cum camerario eam petere voluerit a ballivis sibi presentari
Curia legali tenta per balliuos . decimoquinto die mensis Decembris Anno quo supra Quo die curia affirmata
Mergareta halt adiudicatur in amerciamento quia non venit cum sufficiente acquietancia secundum quod sibi adiungebatur a ballivis pro rebellione quam fecit vxori andree baxtar
Willelmus Dicson' accedens ad barram obtulit se paratum ad respondendum plegio super eum Inuento per bricium Roberti . quo Brico legittime vocato et non comparente dictus Willelmus extendebat plegium quod quitus fuit a calumpnia sua tanquam illo die et dictus bricius adiudicatus est in amerciamento