Johannes Crab prelocutor matilde strang calumpniauit quendam forishabitantem vocatum Robertum gal . qua calumpnia omnino dimissa . Ita concordatum est inter partes quod dictus Robertus infra xv dies post aduentum thome strang citra mare veniet ad burgum de Abirdene in eodem statu sicut hodie stetit in curia ad respondendum dicto thome vel eius deputato . ad ea . que habet contra eundem obicere in forma iuris plegio pro dicto Roberto Simone lamb .
Adam de Benyn et Johannes andree calumpniati de pintis insufficientibus cum quibus vendiderunt vinum . posuerunt se in voluntate balliuorum . et sic quilibet adiudicatur in amerciamento curie .
Johannes hervy . et Willelmus moden calumpniati tanquam braciatores . quod non faciunt ad illud officium quod facere debent . posuerunt se in voluntate balliuorum et sic quilibet adiudicatur in amerciamento curie
Thomas Johannis et Johannes gilberti carnifices calumpniati quod non faciunt ad illud officium quod facere tenetur de iure posuerunt se in voluntate balliuorum et sic quibus adiudicatur in amerciamento
Willelmus Scot calumpniatus tanquam braciator quod non facit ad illud officium quod facere tenetur de iure posuit se in voluntate balliuorum