Dicta actio mota inter Robertum Wan et dictam mulierem vocatam mariotam presentata fuit ad amicabilem composicionem . et tam Robertus quam dicta mulier reperti fuerunt in defectu et sic quilibet in amerciamento plegio pro dicto Roberto ad satisfaciendum voluntati ballivorum vel ad intrandum personam Willelmo moden
Eodem die Adam filius Walteri calumpniauit quendam ruralem vocatum Johannem filium Thome . quod emit ab eodem ij duodenas de grilsis quarum soluit sibi vnam duodenam . et alteram iniuste tenet ab eodem . dictus vero Johannes thome . dixit quod solummodo emit ab eo vnam duodenam . quam soluit va dicto Ade negando aliam duodenam . quapropter adiungitur dicto ade ad veniendum crastina die cum sua probacione ad probandum quod dictus Johannes thome vendidit sibi duas duodenas et quod debet sibi adhuc aliam duodenam non solutam
Curia tenta per balliuos vicesimo die mensis nouembris Anno quo supra Quo die curia affirmata et cetera
Curia tenta per balliuos decimo nono die mensis nouembris Anno quo supra quo die curia affirmata .
Gilbertus de Kynros prelocutor Roberti Wan calumpniauit quandam mulierem vocatam mariotam . quod ipsa iniuste verberauit quendam puerum dicti Roberti . vsque ad sanguinis effusionem Thomas Willelmi prelocutor dicte mulieris negauit dictam Iniuriam . et sic adiungitur dicto Roberto ad veniendum in octabis presentis curie . cum sua probacione ducenda contra dictam mulierem vt predicitur in forma iuris