Curia legali tenta per balliuos tercio die mensis nouembris Anno quo supra Quo die curia affirmata et cetera
Item warda dependens inter Johannem spryng et patricium crane adhuc propter debilitatem curie differtur ad proximum diem legalem
Eodem die Willelmus de foty prelocutor cuiusdam mulieris commorantis cum eodem calumpniauit ex parte dicte mulieris Robertum mare dicens quod iniuste tenet a dicta muliere vnam cofram . quam dedit eidem Roberto ad reparandum pro cuius reparacione dicta mulier soluit dicto Roberto . decem denarios secundum quod conuentum fuit inter eosdem . dictus vero Robertus negauit quod satisfactum fuit sibi de dictis x denariis . dicta mulier allegauit ad probandum hoc / propterea adiungitur eidem mulieri ad veniendum in octobis presentis curie cum sua probacione ad probandum quod satisfecit dicto Roberto de x denariis pro reperacione dicte cofra
Eodem die stephanus de foresta vocatus ad prosequendum plegium quod Inueniet super quandam mulierem vocatam mariota non comparuit . Johannes de sancto michaele prelocutor dicte mulieris extendebat plegium quod dicta mulier fuit quita a calumpnia dicti stephani tanquam illo die et quousque nouiter fuerit attachiata
Thomas scot magister cuiusdam farcoste in amerciamento curie quia iniuste vendidit carbones domini patricij gray militis ab eodem