Eodem die Simon bayard' accedens ad barram obtulit se paratum ad sectam Willelmi blyndcele et ad respondendum eidem de omnibus . que de iure potuit opponere contra eum . Quo quidem Willelmo legittime vocato ad prosequendum contra dictum Simonem et non comparente . dictus Simon extendebat plegium quod quitus fuit a calumpnia sua . tanquam illo die . et quousque nouiter fuerit attachiatus
Eodem die Katerina pyngle sponsa Johannis stoyle et Isabella pingle sponsa laurencii de foty burgensis de Abirdene filie et heredes quondam mariorie blakwatir tanquam quarto die et peremptorie vocate ad sectam thome spring non comparuerunt . dictus thomas prosequens in causa . suam recitans calumpniam videlicet .
Eodem die Johannes filius Walteri carnifex pecijt Ricardum nachtison' et henricum louthiane vocari ad sectam suam tanquam quarto die et peremptorie quibus non comparentibus . nec quocumque attornato legittimo nomine ipsorum dictus Johannes vlterius prosequens in causa et suam recitans calumpniam videlicet .
Curia tenta per balliuos decimo die mensis nouembris Anno quo supra quo die curia affirmata et cetera
Willelmus scherol deuenit plegius pro Johanne horn ad intrandum ipsum coram preposito infra xv dies postquam fuerit premunitus responsurus calumpnie dicti prepositi pro tannacione