Showing 601 to 605 of 30393 results

Hugo de Aberbothnot in amerciamento quia non intrauit Johannem euermar' et Willelmum filium michaelis ad calumpniam balliuorum pro perturbacione ville / secundum quod pro eisdem deuenit plegius

ID: ARO-1-0083-07, Volume: 1, Page 83, Date: 1399-10-20

Actio mota inter Bricium Dunccani et philippum Johannis submittitur ad amicabilem composicionem et vbi defectus reperitur presentabitur ballivis plegio pro presentacione defectus Simone lamb

ID: ARO-1-0083-05, Volume: 1, Page 83, Date: 1399-10-20

Eodem die probi homines electi ad componendum et determinandum de actione mota inter Willelmum gleny et matheum hulk determinauerunt et ordinauerunt dictum matheum satisfacere dicto Willelmo de illa summa quam potuit probare eundem Matheum debere sibi de iure qui quidem Willelmus immediate surgens cum pluribus fidedignis de burgensibus ville obtulit se probare / quod dictus matheus sibi tenebatur in xxj petris et dimidio lane Statim Alexander banerman et Simon de benyn prelocutores dicti Mathei extendebant plegium quod probacio illa ibidem ducta per Willelmum gleny non fuit sufficiens / eo quod dicta lana excedebat summam quinquaginta s' asserentes quod summa excedens l s' debet probari per taynt probacionem et non aliam . Thomas spryng prelocutor dicti Willelmi dictum plegium recontrariauit asserens illam probacionem sufficientem pro tanta summa lane . vnde partibus remotis curia decreuit et datum fuit pro iudicio . quod plegium Inuentum per prelocutores dicti mathei nullius fuit valoris et recontrariacio fuit valoris et sic dictus matheus remanet in amerciamento

ID: ARO-1-0083-02, Volume: 1, Page 83, Date: 1399-10-20

Actio mota inter matheum hudman sutorem et vnum ruremanentem submittitur ad amicabilem composicionem . et vbi defectus reperitur presentabitur balliuis plegio pro ruremanente Johanne tulach dicto matheo plegio pro seipso

ID: ARO-1-0083-03, Volume: 1, Page 83, Date: 1399-10-20

patricius Club deuenit plegius pro Willelmo spaldyng de Indempnitate Willelmi boyl baxtar . et Johannes ledale deuenit plegius pro Willelmo boyl baxtar de Indempnitate Willelmi spaldyng aliter quam ordo iuris requirit

ID: ARO-1-0084-03, Volume: 1, Page 84, Date: 1399-10-20