Curia tenta per ballivos vicesimo septimo die mensis octobris Anno quo supra Quo die curia affirmata et cetera
Curia tenta per balliuos xxv die mensis octobris Anno quo supra Quo die curia affirmata
Thomas scot magister farcoste in amerciamento quia Iniuste vendidit carbones domini patricij gray militis
Stephanus de forest' vocatus ad prosequendum plegium quod Inuenit super quadam muliere non comparuit / vnde Johannes de sancto michaele prelocutor dicte mulieris extendebat per plegium quod dicta mulier quita fuit a calumpnia de stephani pro nunc quousque nouiter fuerit attachiata
Nicholaus mercer non venit ad acquietanciam suam secundum quod adiungebatur sibi quare adiudicatus est in amerciamento curie