Johannes crab deuenit plegius pro Matheo hulk quod non dampnabit Willelmum gleny aliter quam dictauerit ordo iuris et thomas spryng deuenit plegius pro Willelmo gleny de Indempnitate dicti mathei
Patricius club deuenit plegius pro Willelmo spaldyng de Indempnitate Willelmi boyl baxtar et Johannes ledale deuenit plegius pro Willelmo boyl baxtar de Indempnitate dicti Willelmi spaldyng
vxor turnbull' in amerciamento curie quia inobediens fuit seriandis sed remittitur
nichil Assignatur Johanni ingrame magistro nauis in crastino die ad
Quo die Alanus filius Jacobi deuenit pro thoma spryng plegius de Indempnitate Willelmi crab et robertus filius Dunccani deuenit plegius pro Willelmo crab de Indempnitate dicti Thome