Actio mota inter Willelmum gicht et vxorem Simonis palframan submittitur ad amicabilem composicionem presentando defectum ballivis . vtraque in defectu sed . W. in multo maiori defectu .
Memorandum Alexander stane in amerciamento curie quia iniuste recontrariauit plegium Inuentum per Willelmum Inuerrory et presentabit coram dicto Willelmo vel precium calumpniatum . ad standum dicto Willelmo iuri / vij s'
Memorandum Willelmus Walteri in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super Andream crag Came dicitur quod concordati sunt inquirend' de defectu
Robertus Johannis de Narn . veniens cum quadam probacione prout Inuictum fuit sibi in curia precedente quam calumpniam Johannis trayle / Dictus Johannes post multa verba extendebat plegium quod probacio sua producta non fuit legittima nec sufficiens / et ad hoc extendebat plegium . quod plegium dictus Robertus uoluit recontrariare . quare adiudicatus fuit in amerciamento curie / et quod satisfaceret dicto Johanni calump summam calumpniatam . videlicet . xxvij s' . iiij d'
Willelmus gollane intrabit hodie ad quindenam . ad standum iuri de calumpnia sibi facta . videlicet . quod fregit domum Johannis henrici . et cepit iniuste vnum per de compedibus de eadem .