Adiungitur Roberto Johannis de Narn ad probandum legittime in octauis presentis quam soluit . Johanni trayle de illa summa quam sibi debet . et quam probauerit legittime tantum allocabitur sibi / Et quam non probauerit tantum satisfaciet sibi incontinent' .
Johannes Mernys Johannes cristini de vico castri in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super Johannem Mernys
Memorandum quod Robertus fraser Inuenit plegium super quendam hominem domini de ogiston' . et dilatus fuit ad proximum diem legalem
Memorandum Jacobus scynnar' in amerciamento curie quia iniuste perturbauit curiam faciens se prelocutorem pro homine cum non habuerat legitimam
Simon de camera pimo die vocatus ad sectam pauli crab non comparuit