Curia balliuorum burgi de Abirdene tenta in pretorio eiusdem Sexto die mensis augusti anno quo supra
Inquisicio Johannes crukschank Eodem die Compertum fuit per Inquisicionem Curie quod Johannes Crukschank est legittimus et propinquior heres quondam Johannis Crukschank patris suj
procutorium Johannis murray Eodem die Johannes murray Junior fecit constituit creauit et nominauit Johannem Mar patricium lesly et Willelmum rolland coniunctim et diuisim suos legittimos et indubitatos procuratores dantes et concedentes eisdem ac eorum cuilibet ac suis substitutis pluribus aut vnj suam liberam et omnimodam potestatem ac mandatum speciale pro se et nomine suo ad prosequendum plegium per eum super Dauid steuart porrectum pro Iniusta detencione ab eo duorum scutorum aureorum gallicorum quadraginta quatuor grossorum le eduard grotis et demi vnius anglicj grossi et in omnibus aliis suis actionibus ipsum concernens agendum calumpniandum defendendum ceteraque omnia et singula facienda et cetera promittens de rato et grato cum ceteris clausulis necessariis et oportunis in vberiore forma procuratorij
Curia balliuorum burgj de Abirdene tenta in pretorio eiusdem nono die mensis' Augustj Anno quo supra
mar nory The said day Johnne of mar tailyour tuk to preiw that Jonet norys caldroune is awing to him vj s' one monunday that nixt cumis sufficiently befor thame And' gif he failyes in his prewe he sale deliuer the said caldroun' fra him to the said Jonet