Curia legali tenta per Balliuos decimo octauo die mensis Aprilis Anno et cetera CCCCmo Septimo Quo die curia affirmata et sectis vocatis absentes patent in rotulis
Johannes filius Simonis probabit legittime proxima die legali . quod Johannes bryame iniuste ab eo tenet . iiij s' . iij d' thomas spring plegius pro bryame ad recipiendum dictam probacionem
Isti sunt testes . quando Willelmus crab fuit citatus per seriandos ad respondendum paulo fratri suo de breui de conuencione . thomas Dauid Thomas taillour . Thomas de lownan . fynlaus tallour W. blakburn . Thomas lambynton . Ista summonicio fuit facta sex septimanis elapsis . ab isto die / Et precipitur seriandis ad summoniendum . dictum Willelmum ad proximum diem legalem ad respondendum dicto paulo fratri suo et dicto breui de conuencione .
Willelmus de Kyntor tercio die vocatus ad sectam Johannis filij henrici non comparuit . precipitur seriandis . capere districtionem octo solidorum a dicto Willelmo et citare ipsum nouiter . et cetera
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti . valet xxx d' et bolla brasij ij s'