Memorandum quod Johannes yhule accedens ad barram in die veneris proximo post festum pasche . nomine et ex parte heredis Willelmi glenyson' fratris sui . protestacionem fecit quod . quia sibi dabatur intelligi . quod sigillum dicti . Willelmi fratris sui . adhuc remanet non fractum . quod . hoc dicto heredi vel cuicumque alteri cui interest / nullatenus cedat in preiudicium
Willelmus de Kyntor primo die vocatus ad sectam Johannis filij henrici non comparuit
xvj s' vxor Johannis Mungwale et filia sunt in amerciamentis pro perturbacione ville et Magy chelach vsque ad extractionem sanguinis
Simon de Benyn tercio die vocatus ad intrandum quandam Mulierem vocatam Jonetam ad sectam Johannis atkynson' non eandem intrauit / . quare precipitur seriandis et cetera
deforciantes, Andreas nase, W. Inuerrory