Curia legali tenta per Balliuos septimo die mensis . februarii Anno quo supra . Quo die curia affirmata et cetera
Adam Walteri in amerciamento curie pro perturbacione Mariote cuiusdam Mulieris sed considerandus est ij s' quia ipsa fuit suggest et percussit eum et propterea vt assisa reperit ipsa est amerciamento iiij s'
Pycbarn in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Inuenit super clays Browar' magistrum nauis allecis
non probavit Johannes atkynson' acquitabit se proxima die legali pro perturbacione ville cum thoma Roule iij s'
Assisa leuata super cognicione panis et ceruisie compertum est quod bolla frumenti videlicet xxviij d' et bolla brasij ij s' .