Ricardus de lovnane satisfaciet Dauid' thome infra octo dies vj s'
Robertus Dauid satisfaciet So Simoni de camera in denariis aut in denariatis infra octo dies de xxvij s' et vj d' . Et pro seruicio suo seu carageo coreorum suorum secundum visum proborum hominum
Thomas de marr' . soluet . philippo Jonson' vnam petram lane vel saltem valorem infra octo dies .
Memorandum quod Adam filius Thome et Willelmus de Kyntor Magistri ecclesie reddiderunt bonum compotum fidele et finale preposito ballivis et Communitati de Abirdene . de omnibus receptis suis a primo die introitus sui in dicto officio . vsque ad sextum diem mensis februarii de Anno Domini Millesimo quadringentesimo Quinto Quo die presentauerunt post compotum suum vt superius dicitur datum vnam cedulam de debitis dicte ecclesie continent' summam vij li' xviij s' Et . iijC burdis . et xl petri plumbi . de quanta cuius cedule summa . burdis et plumbo predicto dicti Magistri ecclesie onerabunt se in proximo compoto suo reddendo .
Johannes filius gilberti . est plegius ad deliberandum omnia bona Johannis hulk de quibus bonis ipse Johannes gilberti est mercator . apud ley key de Abirdene preposito eiusdem in proximo aduentu suo . videlicet tantum quantum veniet de vna sarpellaria lane et xvj coriis et duabus barellis salmonum et j vnum pok pellium exceptis iij li' viij s' de moneta flandrie que summa soluetur in flandria nicolays gray Johanni Wodman et Dauid tulch .