Showing 21736 to 21740 of 30393 results

Judicium processus Eodem die perlectis tribus processibus per Willelmum andirson seniorem deductis de et super recuperacione proprietatis et possessionis Cuiusdam terre Jacente infra dictum burgum in vico nauium ex orientali parte eiusdem vici inter terram quondam roberti nevisone ex australi et terram Andree ranison ex boreali in defectu solucionis vnius annuj redditus iiijor s' dicto Willelmo a longo tempore debit' et non solut' vnde dictus Willelmus peciit a ballivis secundum formam suj processus precedentis Juris et Justicie complementum Tunc Curia auisiata decreuit quod dictus Willelmus possessionem et proprietatem dicte terre legittime recuperauit in defectu solucionis dicti annuj redditus Et hoc ex ore Johannis Williamsone Judicatoris Curie pro Judicio datum fuit Teste Curia

ID: ARO-7-0348-01, Volume: 7, Page 348, Date: 1492-10-01

collector Eodem die accedens domini Andreas gray et matheus nicholson collectores et procuratores capellanorum Collegij de Abirdene ad barram protestati sunt pro vno annuo redditu x s' dictis capellanis annuatim debit' de quadam terra vasta Jacente in vico nauium ex occidentali parte eiusdem vici inter terram Johannis fechat ex boriali et terram quondam Johannis andirson ex australi Ad quam terram accedens nichil repierunt distringibile preter terram et lapides quos ballivis in sacculo presentauit in Curia tanquam 3o die huius processus Testibus Alexandro Kennarty Willelmo gibson' et Andrea nachty seriando

ID: ARO-7-0348-02, Volume: 7, Page 348, Date: 1492-10-01

Andirson Junior Eodem die accedens ad barram Willelmus andirsone Junior et protestatus fuit pro vno annuo Redditu iiijor s' sibi annuatim debit' de quadam terra vasta Jacente in vico nauium inter terram Johannis fechat ex boreali et terram quondam Johannis andirson ex australi ad quam terram accedens nichil reperit distringibile preter terram et lapides quos balliuis in sacculo presentauit in Curia tanquam 3o die huius processus Testibus thoma quhit Alexandro ranisone et Duncano straloche seriando

ID: ARO-7-0348-03, Volume: 7, Page 348, Date: 1492-10-01

R blinsel Eodem die accedens ad barram Robertus blinsel protestatus fuit pro vno annuo redditu vij s' sibi annuatim debit' de quadam terra vasta Jacente in futy inter terram Willelmi harpar ex australi et terram Johannis matlande ex boreali ad quam terram accedens nichil reperit distringibile preter terram et lapides quos ballivis in sacculo presentauit in Curia tanquam 3o die huius processus Testibus Dauid Duffous' Donaldo Scot et Andrea nachty seriando

ID: ARO-7-0349-01, Volume: 7, Page 349, Date: 1492-10-01

Strachin Eodem die accedens ad barram dominus Johannes blak procurator magistri Willelmi Strachin et protestatus fuit pro vno annuo Redditu xviij s' sibi magistro Willelmo et altari beati Johannis baptiste debit' et non solut' annuatim de quadam terra vasta in vico nauium ex orientali parte eiusdem vici inter terram gilberti riburne ex australi et terram Jacobi Kintor ex boreali ad quam terram accedens nichil reperit distringibile preter terram et lapides quos ballivis in sacculo presentavit in curia tanquam primo die huius processus Testibus Andrea Devy laurencius talyour et thoma Jamesone seriando

ID: ARO-7-0349-02, Volume: 7, Page 349, Date: 1492-10-01