Robertus Dauid primo die vocatus ad sectam gilberti Kynros non comparuit
In crastina die accedens ad barram gilbertus de Kynros cum prelocutore suo Thoma spryng cum probacione sua vt inuictum fuit sibi in curia precedente videlicet t lynton' Roberto Colini . thoma taillour Roberto narn . Johanne Simonis Andrea et thoma de Key ad probandum contractum factum in villa de Abirdene . Contra dictam probacionem excepit Johannes Wormot attornatus abbatis et conuentus de Abirbrothok dicens . quod si aliquis ibidem fuerit qui velit de iurare de va iurent . sin autem illa probacio non est legittima et hoc extendeb pleg Thomas spryng prelocutor dicti gilberti dictum plegium recontrar cum et ad differtur probacio fuit legittime secundum legis et consuetudines vn ad proximum diem legalem propter debilitatem curie
Andreas luve tercio die vocatus ad sectam Ade thome non comparuit
Thomas Dauid in amerciamento curie quia non venit ad prosequendum plegium quod Innuenit super thomam lamb per processum
Johannes Brown legittime vocatus ad prosequendum plegium quod Inuenit super thomam Johannis non comparuit . dictus thomas extendebat plegium . quod quitus fuit a calumpnia sua quousque et cetera .