Curia legali tenta per ballivos decimo septimo die mensis Aprilis Anno quo supra Quo die curia affirmata et cetera
Duncanus filius alani venit ad barram et obtulit se paratum ad respondendum plegium quod Ricardus fichet Inuenit super eum quo quidam Ricardo legittime vocato et non comparente . dictus Duncanus et suus prelocutor nomine eius videlicet . Alanus Jacobi extendebat plegium quod quitus fuit a sua calumpnia . quousque nouiter fuerit attachiatur xij d'
Gilbertus Kynros probabit crastina die quod contractus inter ipsum et quendam vocatum per' fuit factus in villa Abirdonensis
Duthacus carnegy tercio die vocatus ad sectam Dauid tulch
petrus paxton' primo die vocatus ad sectam thome spryng non comparuit