Curia ballivorum burgi de Aberdene tenta in pretorio xxjo die octobris anno et cetera lxxvj
Item eodem die gilbertus morisone prosecutus fuit Dauid spens de iniusta detencione vnius quarte stannie vnius olle eree et vnius perapsidis de le pewder ab eo racione assignacionis et donacionis eorundem sibi vt asseruit fact' per Willelmum litstar qui quidem Dauid quitus fuit per assisam de iniusta detencione eorundem
Quo die Jacobus cumming adiudicabatur in amerciamento quia iniuste percussit et perturbavit matheum tod famulum Relicte quondam Ricardi de Kyntor prout compertum fuit per assisam et emendabit eidem vt Jura volunt
Item Jacobus cumming inuenit patricium badenagh plegium legalem pro eo quod Robertus de Kyntor et mater eius eorumque seruientes erunt indempnes de ipso et parte sua aliter quam Jura volunt Et eodemmodo Robertus de Kyntor dedit Willelmum blindsel seniorem plegium legalem pro eo et parte sua de indempnitate prefati Jacobi et partis sue nisi secundum Juris ordinem
g morison Item dicta assisa deliberavit quod prefatus gilbertus morisone tenetur satisfacere Dauid spens de xvj s' sibi adiudicatus per certos arbitros et hoc infra terminum Juris