branche Andreas branche purgavit se per Juramentum suum ex deliberacione assise de iniurio et verbis iniuriosis per ipsum ut asseriebatur prolatis de alexandro forbes et rectore de forbes et cetera in ipsorum scandalum dampnum non modicum et grauamen / pro eo quod assisa non reperit testimonium sicut relatum fuit per eundem alexandrum ipsius querio premunite
cera Adam Walkar adiudicatur in ijbus amerciamentis in vno videlicet pro iniusta perturbacione certarum personarum existencium vigilacionem li weche in fractione communis ordinacionis et in alio pro perturbacione henrici bawne in verbo prout compertum fuit per assisam / que ordinavit eundem adam in partem emende dare j li' cere lumini sancti sanguinis ad altare beati nicholai Idemque Adam inuenit alanum smyth plegium legalem de indempnitate henrici bavne Similiter Ricardus hil plegius pro dicto henrico
plegii legales Die penultima Julij post merediem thomas fif et Jacobus cumming duo ballivorum ceperunt Dauid mathei plegium legalem pro David Duncani et Jacobum crag plegium pro andrea Kympti quod Andreas branche et pars sua erunt indempnes de ipsis aliter quam Jura volunt Et eodemmodo andreas branche dedit David mathei plegium legalem pro eo de indempnitate dictarum personarum ac alexandri et thome blinsel cum parte sua nisi secundum formam Juris
In curia ballivorum tenta in pretorio die vltima Julij anno et cetera lxxv / quidam murdacus nauta adiudicabatur in amerciamento pro absencia sua / quia non comparuit prout fuit premunitus responsurus plegio per Johannem vaus super eundem porrecto de iniusta detencione v s' / et ad satisfaciendum eidem Johanni vaus de dicta summa causa non defensa Et post huiusmodi Judicium datum comparuit dictus murdacus et negavit prefatam summam vnde ex super habundan' et pro manifestari noticia veritatis ballivus remisit Juridicium eo quod dicte partes referebant se determinacioni assise de huiusmodi clameo / ex cuius assise decreto Johannes vaus iuravit quod prefatus murdacus sibi tenetur in dictis v s' sibi per eundem accomodatis et cetera adiudicabatur in amerciamento et ad satisfaciendum dictam summam et cetera
Item Philippus Dunbrek et alexander andree duo seriandorum ceperunt David symson plegium legalem pro alexandro forbes et David mathei plegium pro thoma blinsel de indempnitate andree branche