cera Eodem die Robertus Walkar amerciatur pro perturbacione henrici Walkar' prout compertum fuit per assisam per quam ordinatur quod in partem emende dabit dimidium libre cere ad lumen sancti sanguinis / cuius quidem assise hec sunt nomina Johannes de mar Robertus culan gilbertus vaus gilbertus chamer Johannes Wormot alexander forbes Willelmus hay alexander hay andreas branche Willelmus malisson Walterus morison David Kintor Johannes stewart edwardus hay et andreas scot / que assisa diligenter auisata peciit dilacionem a ballivis ad quindenam super determinacione calumpnie patricij andree et Johannis baxtar facta per ballivos nomine ville asseren' ipsos fuisse participes fiem artem et partem haben' in vsurpacione et preiudicio libertatis ville In graue et eminens dampnum et periculum per dominum forbes et suos seruientes ut asseretur fact' in migrauista piscacione aquaram de crois / et de receptacione ac concelacione quorundam talium malefactorum vltra communem ordinacionem in ipsorum inhabitacionum ville discommod' et distructionem ac vite sue periculum non modicum et cetera negat' per eosdem accusatos / ad melius se informand' super materia antedicta / Vnde dicti ballivi ad instanciam assise recitantis se pro tunc non sciuisse determinare super dicta actione posuerunt eandem in respectum cum consensu parcium vsque hodie ad quindenam statu quo nunc absque preiudicio plegii pro introitu dicti patricij Willelmo andirson fratre suo
Assisa Johannes de Knollis Robertus cullan Dauid mathoson Willelmus hay Johannes stevinson Ricardus hil Willelmus cantlie Johannes stewarte Johannes glenmalin thomas prat Robertus prat Johannes chapman et Dauid crukschank Qui Jurati dicunt quod quondam Willelmus rolland auunculus Elene hervy obiit vltimo vestitus et cetera de quadam terra cum pertinenciis iacente infra burgum de abirdene in vico furcarum ex parte orientali eiusdem vici inter terram Walteri pyot ex parte australi ex parte vna et terram heredum quondam thome crawdan ex boreali parte Et de vno annuo redditu decim solidorum exeunt' annuatim de terra thome litstar in dicto vico ex occidentali parte eiusdem inter terram Willelmi gray ex boreali parte et terram heredum quondam top ex australi parte Et quod dicta Elena est vna de legittimis et propinquioribus heredibus eiusdem quondam Willelmi auunculi sui de dicta terra et annuo redditu cum pertinenciis et est legittime etatis Et quod dicta terra cum pertinenciis valet nunc per annum xx s' et tantum tempore pacis / et de valore annuj redditus satis patet / et quod tenentur in capite de domino nostro Rege per seruicium burgale Et quod nunc existunt in manibus alexandri roland filij quondam dicti Willelmi racione saisine et possessionis sibi tradit' per quendam ballivorum dicti burgi eidem tunc temporis presentat' tanquam heres brgen' dicti quondam Willelmi ex sinistra informacione premunite per mortem eiusdem quondam Willelmi rolland et a modico tempore videlicet a quarterio annj vel eocirca post decessum eiusdem qui obiit per octo annos elapsos vel eacirca in defectu veri heredis Jus suum minime prosequentis
The same day William litstar brothir and ayr til quhilum cristy litstar producit to witnes cristian irvyn the spous' of vmquhile the said cristy and alexander huchouson laghfully summonit be the officialis lettres tobere leil witnessing anent the disposicione of the thrid part of a nettis fisching of the pot wattir pertening til quhilum the said cristy quhilkis the gret aith sworne and particulary examinit deponit and declarit / that cristy litstar' at his last mynd quhen he was bedlar' left and assignit his said wattir til Dauy spens in part of contentacione of his mariage gude with his sistir toremain with the said Dauy vnto the hamecuming of his rychtwis' ayr alsua the forsaid cristian rehersit that hir said spous' askit hir leve to dispone his wattir in maner before writin
Gilbert morison protestit that the deposiciones of the forsaidis witnes suld turne him to na preiudice
Johannes de Dunde conuictus per assisam amerciatur pro perturbacione agnetis voket