remittitur Actio mota inter Willelmum de strade et Michaelem semaister submittitur amicabilem composicionem presentando defectum ballivis / dictus Michael in defectu pl
quilibet in amerciamento quia non faciunt ad officium suum quod facere tenetur
Et dictus Willelmus ibidem concessit in plena curia quod emit brasium in domo sua iniuste quare adiudicatur in amerciamento curie xij d'
probavit Johannes filius alani de colly calumpniauit vxorem Dauid Walkar' quod vbi ipse fecit arrestare per ferguseum Ade seriandum vnam summam brasij pro debito quod dictus Dauid et eius vxor sibi debuit vt coram dicto seriando fatebantur . ipsa vt asseruit dictus Johannes . dictum brasium iniuste alienauit frangendo arestam dict' seriand' quam calumpniam ipsa negauit vnde assignatur dicto Johanni proxima dies lune ad probandum quod ipsa iniuste alienauit dictum brasium vt exigit ordo iuris dicta Mulier in amerciamento
Stephanus philippi in amerciamento curie quia Inuenit plegium super ferguseum filium Ade seriand' xij d'