Duthacus carnegy primo die vocatus ad intrandum Johannem forglen ad sectam Johannis filii crisitini et cetera concordatus sunt et Johannes forglen in amerciamento xij d' pro isto et sequente nichil
non acquietauit Magy fulane veniet in die lune proximo futuro ad acquietandum se quod non vendit farinam auenam in domo sua et eciam quod non vendidit laganas postquam vltimo fuit correcta ij s'
Curia legali tenta per balliuos
Gil de furvy in amerciamento curie quia iniuste tenet a thoma de Camera x s' de firma vnius domus prout in curia presente fatebatur xij d'
Johannes thomas yhung legittime vocatus ad prosequendum plegium quod Inuenit super cristianam vxorem Johannis filii Duncani non comparuit Johannes ogiston' prelocutor dicte cristiane extendebat plegium quod quitus fuit a calumpnia sua . quousque et cetera ferguseus ade et cetera viij d' nichil