plegij Eodem die Edmundus banerman inuenit alexandrum menyes plegium legalem de indempnitate Ricardi Kyntor aliter quam per viam Juris Et similiter dictus Ricardus dedit andream branch plegium legalem de indempnitate prefati edmundj
Die quarta februarij Johannes thomson incola edinburgi in amerciamento pro perturbacione Duncani scot sed reperiebatur per assisam maxime in sua defencione Et dictus Duncanus in amerciamento pro perturbacione dicti Johannis et cetera
Curia legalis ballivorum tenta in pretorio sexto die februarii anno et cetera lxxiiijto quo die sectis vocatis et curia affirmata absentes patent in rotulo sectarum
ruthirfurd Eodem die Johannes ruthirfurd primo die vocatus ad intrandum ad sectam Johannis moir pro iniusta detencione iiijor s' et vj g' monete flandrie pro quibus promisit soluere dicto Johanni moir ut asserit in grossis anglicanis Non comparuit Et ideo precipitur sergeando quod capiat districtum et cetera
modan Willelmus modan in amerciamento pro iniusta extensione plegij aduersus gilbertum morison asserendo quod iniuste detinuit ab eo x s' pro firma ijarum domorum sive domuum sibi assedat' per ipsum quia dictus gilbertus purgauit se ex deliberacione assise de dicto clameo dicens quod satisfecit eidem Willelmo preterquam de v s' quos soluit sibi in curia et cetera quitus de residuo per suum Juramentum et cetera