essy Eodem die Isabella essy convicta per assisam de perturbacione iniusta et percussione margarete sponse Johannis Dundee adiudicatur in amerciamento curie et emendabit parti lese ad visum proborum et dicta margareta quita et libera ab omni perturbacione dicte Isabelle
bissat et ruthirfurd Eodem die moricius bissat comparens ad barram coram preposito et ballivis pecijt Johannem ruthirfurd vocari ad legitime probandum secundum quod alias fuerat ordinat' / quod moricius bissat solutus est -- frater eius per dominum de Drum uel per quemcumque alium ex parte sua de xx s' debitis dicto moricio super annum quo quidem Johanne sepe vocato et cetera et non comparente / dictus moricius protestatus fuit / quod in defectum probacionis predicte / Imposterum non preiudicaret eidem quoquo modo
quo die Jacobus de Kyntor tanquam peremptorie vocatus ad sectam mathei cowpar Non comparuit vnde ballivi propter debilitatem curie posuerunt istam actionem in Respectum vsque ad diem lune proximo futuro
Curia ballivorum tenta in pretorio penultimo die aprilis anno Domini et cetera lxxiiijto
In curia legali ballivorum tenta in pretorio secundo die mensis Maij anno Domini et cetera lxxiiijto quo die sectis vocatis et curia affirmata absentes patent in Rotulo sectarum